Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. invida iura negant. Gentes tamen esse feruntur,
  2. in quibus et nato genetrix et nata parenti
  3. iungitur, ut pietas geminato crescat amore.
  4. Me miseram, quod non nasci mihi contigit illic,
  5. fortunaque loci laedor! — Quid in ista revolvor?
  6. Spes interdictae discedite! Dignus amari
  7. ille, sed ut pater, est. — Ergo si filia magni