Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- desit in hac mihi parte fides, nec credite factum,
- vel, si credetis, facti quoque credite poenam.
- Si tamen admissum sinit hoc natura videri, [*](gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi,)
- gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
- quae tantum genuere nefas. Sit dives amomo
- cinnamaque costumque suum sudataque ligno
- tura ferat floresque alios Panchaia tellus,