Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Phoebus ait “videoque tuum, mea crimina, vulnus.
- Tu dolor es facinusque meum: mea dextera leto
- inscribenda tuo est! Ego sum tibi funeris auctor.
- Quae mea culpa tamen? Nisi si lusisse vocari
- culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari.
- Atque utinam merito vitam tecumque liceret
- reddere! Quod quoniam fatali lege tenemur,