Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore
- arsit, et inventum est aliquid, quod Iuppiter esse,
- quam quod erat, mallet. Nulla tamen alite verti
- dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre.
- Nec mora, percusso mendacibus aere pennis
- abripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet
- invitaque Iovi nectar Iunone ministrat.