Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. In nova fert animus mutatas dicere formas
  2. corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas)
  3. adspirate meis primaque ab origine mundi
  4. ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
  5. Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum
  6. unus erat toto naturae vultus in orbe,
  7. quem dixere chaos: rudis indigestaque moles
  8. nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem
  9. non bene iunctarum discordia semina rerum.
  10. nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,
  11. nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,
  12. nec circumfuso pendebat in aere tellus
  13. ponderibus librata suis, nec bracchia longo
  14. margine terrarum porrexerat Amphitrite;
  15. utque aer, tellus illic et pontus et aether.
  16. Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
  17. lucis egens aer: nulli sua forma manebat,
  18. obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno
  19. frigida pugnabant calidis, umentia siccis,
  20. mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.