Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo:
  2. Digna est concubitus quoslibet illa pati.
  3. Nec somnis posita tutum succumbere mensa:
  4. Per somnos fieri multa pudenda solent.
  5. Ulteriora pudet docuisse: sed alma Dione
  6. 'Praecipue nostrum est, quod pudet' inquit 'opus.'
  7. Nota sibi sit quaeque: modos a corpore certos
  8. Sumite: non omnes una figura decet.
  9. Quae facie praesignis erit, resupina iaceto:
  10. Spectentur tergo, quis sua terga placent.
  11. Milanion umeris Atalantes crura ferebat:
  12. Si bona sunt, hoc sunt accipienda modo.