Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Nos male detegimur, raptique aetate capilli,
- Ut Borea frondes excutiente, cadunt.
- Femina canitiem Germanis inficit herbis,
- Et melior vero quaeritur arte color:
- Femina procedit densissima crinibus emptis,
- Proque suis alios efficit aere suos.
- Nec rubor est emisse; palam venire videmus
- Herculis ante oculos virgineumque chorum.
- Quid de veste loquar? Nec vos, segmenta, requiro
- Nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes.
- Cum tot prodierint pretio leviore colores,
- Quis furor est census corpore ferre suos!
- Aëris, ecce, color, tum cum sine nubibus aër,
- Nec tepidus pluvias concitat auster aquas:
- Ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen
- Diceris Inois eripuisse dolis;
- Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis:
- Crediderim nymphas hac ego veste tegi.
- Ille crocum simulat: croceo velatur amictu,
- Roscida luciferos cum dea iungit equos: