Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Dextra Lebinthos erat silvisque umbrosa Calymne
- Cinctaque piscosis Astypalaea vadis,
- Cum puer, incautis nimium temerarius annis,
- Altius egit iter, deseruitque patrem.
- Vincla labant, et cera deo propiore liquescit,
- Nec tenues ventos brachia mota tenent.
- Territus a summo despexit in aequora caelo:
- Nox oculis pavido venit oborta metu.
- Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
- Et trepidat nec, quo sustineatur, habet.
- Decidit, atque cadens 'pater, o pater, auferor!' inquit,
- Clauserunt virides ora loquentis aquae.
- At pater infelix, nec iam pater, 'Icare!' clamat,
- 'Icare,' clamat 'ubi es, quoque sub axe volas?'
- 'Icare' clamabat, pinnas aspexit in undis.
- Ossa tegit tellus: aequora nomen habent.
- Non potuit Minos hominis conpescere pinnas;
- Ipse deum volucrem detinuisse paro.
- Fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes,
- Datque quod a teneri fronte revellit equi.