Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Invenient digiti, quod agant in partibus illis,
  2. In quibus occulte spicula tingit Amor.
  3. Fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector,
  4. Nec solum bellis utilis ille fuit.
  5. Fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles,
  6. Cum premeret mollem lassus ab hoste torum.
  7. Illis te manibus tangi, Briseï, sinebas,
  8. Imbutae Phrygia quae nece semper erant.
  9. An fuit hoc ipsum, quod te, lasciva, iuvaret,
  10. Ad tua victrices membra venire manus?
  11. Crede mihi, non est veneris properanda voluptas,
  12. Sed sensim tarda prolicienda mora.
  13. Cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet,
  14. Non obstet, tangas quo minus illa, pudor.
  15. Aspicies oculos tremulo fulgore micantes,
  16. Ut sol a liquida saepe refulget aqua.
  17. Accedent questus, accedet amabile murmur,
  18. Et dulces gemitus aptaque verba ioco.
  19. Sed neque tu dominam velis maioribus usus
  20. Desere, nec cursus anteat illa tuos;