Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Paruit imperio dominae Tirynthius heros:
- I nunc et dubita ferre, quod ille tulit.
- Iussus adesse foro, iussa maturius hora
- Fac semper venias, nec nisi serus abi.
- Occurras aliquo, tibi dixerit: omnia differ,
- Curre, nec inceptum turba moretur iter.
- Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit:
- Tum quoque pro servo, si vocat illa, veni.
- Rure erit, et dicet 'venias': Amor odit inertes:
- Si rota defuerit, tu pede carpe viam.
- Nec grave te tempus sitiensque Canicula tardet,
- Nec via per iactas candida facta nives.
- Militiae species amor est; discedite, segnes:
- Non sunt haec timidis signa tuenda viris.
- Nox et hiems longaeque viae saevique dolores
- Mollibus his castris et labor omnis inest.
- Saepe feres imbrem caelesti nube solutum,
- Frigidus et nuda saepe iacebis humo.
- Cynthius Admeti vaccas pavisse Pheraei
- Fertur, et in parva delituisse casa.