Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Obsequio tranantur aquae: nec vincere possis
- Flumina, si contra, quam rapit unda, nates.
- Obsequium tigresque domat Numidasque leones;
- Rustica paulatim taurus aratra subit.
- Quid fuit asperius Nonacrina Atalanta?
- Succubuit meritis trux tamen illa viri.
- Saepe suos casus nec mitia facta puellae
- Flesse sub arboribus Milaniona ferunt;
- Saepe tulit iusso fallacia retia collo,
- Saepe fera torvos cuspide fixit apros:
- Sensit et Hylaei contentum saucius arcum:
- Sed tamen hoc arcu notior alter erat.
- Non te Maenalias armatum scandere silvas,
- Nec iubeo collo retia ferre tuo:
- Pectora nec missis iubeo praebere sagittis;
- Artis erunt cauto mollia iussa meae.
- Cede repugnanti: cedendo victor abibis:
- Fac modo, quas partes illa iubebit, agas.
- Arguet, arguito; quicquid probat illa, probato;
- Quod dicet, dicas; quod negat illa, neges.