Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes
- Cura sit et linguas edidicisse duas.
- Non formosus erat, sed erat facundus Ulixes,
- Et tamen aequoreas torsit amore deas.
- A quotiens illum doluit properare Calypso,
- Remigioque aptas esse negavit aquas!
- Haec Troiae casus iterumque iterumque rogabat:
- Ille referre aliter saepe solebat idem.
- Litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso
- Exigit Odrysii fata cruenta ducis.
- Ille levi virga (virgam nam forte tenebat)
- Quod rogat, in spisso litore pingit opus.
- 'Haec' inquit 'Troia est' (muros in litore fecit):
- 'Hic tibi sit Simois; haec mea castra puta.
- Campus erat' (campumque facit), 'quem caede Dolonis
- Sparsimus, Haemonios dum vigil optat equos.
- Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi:
- Hac ego sum captis nocte revectus equis.'
- Pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus
- Abstulit et Rhesi cum duce castra suo.