Art of Love

Ovid

Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor

  1. Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali;
  2. Cum tibi laudanti credidit, ipse subit.
  3. At non Actorides lectum temeravit Achillis:
  4. Quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit.
  5. Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat,
  6. Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat.
  7. Siquis idem sperat, laturas poma myricas
  8. Speret, et e medio flumine mella petat.
  9. Nil nisi turpe iuvat: curae sua cuique voluptas:
  10. Haec quoque ab alterius grata dolore venit.
  11. Heu facinus! non est hostis metuendus amanti;
  12. Quos credis fidos, effuge, tutus eris.
  13. Cognatum fratremque cave carumque sodalem:
  14. Praebebit veros haec tibi turba metus.
  15. Finiturus eram, sed sunt diversa puellis
  16. Pectora: mille animos excipe mille modis.
  17. Nec tellus eadem parit omnia; vitibus illa
  18. Convenit, haec oleis; hac bene farra virent.
  19. Pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae;
  20. Qui sapit, innumeris moribus aptus erit,