Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Implicitamque sinu (neque enim pugnare valebat)
- Abstulit; in facili est omnia posse deo.
- Pars 'Hymenaee' canunt, pars clamant 'Euhion, euhoe!'
- Sic coeunt sacro nupta deusque toro.
- Ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi,
- Atque erit in socii femina parte tori,
- Nycteliumque patrem nocturnaque sacra precare,
- Ne iubeant capiti vina nocere tuo.
- Hic tibi multa licet sermone latentia tecto
- Dicere, quae dici sentiat illa sibi:
- Blanditiasque leves tenui perscribere vino,
- Ut dominam in mensa se legat illa tuam:
- Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem:
- Saepe tacens vocem verbaque vultus habet.
- Fac primus rapias illius tacta labellis
- Pocula, quaque bibet parte puella, bibas:
- Et quemcumque cibum digitis libaverit illa,
- Tu pete, dumque petis, sit tibi tacta manus.
- Sint etiam tua vota, viro placuisse puellae:
- Utilior vobis factus amicus erit.