Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quae voluit legisse, volet rescribere lectis:
  2. Per numeros venient ista gradusque suos.
  3. Forsitan et primo veniet tibi littera tristis,
  4. Quaeque roget, ne se sollicitare velis.
  5. Quod rogat illa, timet; quod non rogat, optat, ut instes;
  6. Insequere, et voti postmodo compos eris.
  7. Interea, sive illa toro resupina feretur,
  8. Lecticam dominae dissimulanter adi,
  9. Neve aliquis verbis odiosas offerat auris,
  10. Qua potes ambiguis callidus abde notis.
  11. Seu pedibus vacuis illi spatiosa teretur
  12. Porticus, hic socias tu quoque iunge moras:
  13. Et modo praecedas facito, modo terga sequaris,
  14. Et modo festines, et modo lentus eas:
  15. Nec tibi de mediis aliquot transire columnas
  16. Sit pudor, aut lateri continuasse latus;
  17. Nec sine te curvo sedeat speciosa theatro:
  18. Quod spectes, umeris adferet illa suis.
  19. Illam respicias, illam mirere licebit:
  20. Multa supercilio, multa loquare notis.