Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Hectora donavit Priamo prece motus Achilles;
- Flectitur iratus voce rogante deus.
- Promittas facito: quid enim promittere laedit?
- Pollicitis dives quilibet esse potest.
- Spes tenet in tempus, semel est si credita, longum:
- Illa quidem fallax, sed tamen apta dea est.
- Si dederis aliquid, poteris ratione relinqui:
- Praeteritum tulerit, perdideritque nihil.
- At quod non dederis, semper videare daturus:
- Sic dominum sterilis saepe fefellit ager:
- Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor,
- Et revocat cupidas alea saepe manus.
- Hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi;
- Ne dederit gratis quae dedit, usque dabit.
- Ergo eat et blandis peraretur littera verbis,
- Exploretque animos, primaque temptet iter.
- Littera Cydippen pomo perlata fefellit,
- Insciaque est verbis capta puella suis.
- Disce bonas artes, moneo, Romana iuventus,
- Non tantum trepidos ut tueare reos;