Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- It comes armentis, nec ituram cura moratur
- Coniugis, et Minos a bove victus erat.
- Quo tibi, Pasiphaë, pretiosas sumere vestes?
- Ille tuus nullas sentit adulter opes.
- Quid tibi cum speculo, montana armenta petenti?
- Quid totiens positas fingis, inepta, comas?
- Crede tamen speculo, quod te negat esse iuvencam.
- Quam cuperes fronti cornua nata tuae!
- Sive placet Minos, nullus quaeratur adulter:
- Sive virum mavis fallere, falle viro!
- In nemus et saltus thalamo regina relicto
- Fertur, ut Aonio concita Baccha deo.
- A, quotiens vaccam vultu spectavit iniquo,
- Et dixit 'domino cur placet ista meo?
- Aspice, ut ante ipsum teneris exultet in herbis:
- Nec dubito, quin se stulta decere putet.'
- Dixit, et ingenti iamdudum de grege duci
- Iussit et inmeritam sub iuga curva trahi,
- Aut cadere ante aras commentaque sacra coegit,
- Et tenuit laeta paelicis exta manu.