Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Illa, quod est virgo, quod tela Cupidinis odit,
- Multa dedit populo vulnera, multa dabit.
- Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas,
- Praecipit imparibus vecta Thalea rotis.
- Nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes,
- Dicere praecipuae molior artis opus.
- Quisquis ubique, viri, dociles advertite mentes,
- Pollicitisque favens, vulgus, adeste meis.
- Prima tuae menti veniat fiducia, cunctas
- Posse capi; capies, tu modo tende plagas.
- Vere prius volucres taceant, aestate cicadae,
- Maenalius lepori det sua terga canis,
- Femina quam iuveni blande temptata repugnet:
- Haec quoque, quam poteris credere nolle, volet.
- Utque viro furtiva venus, sic grata puellae:
- Vir male dissimulat: tectius illa cupit.
- Conveniat maribus, nequam nos ante rogemus,
- Femina iam partes victa rogantis agat.
- Mollibus in pratis admugit femina tauro:
- Femina cornipedi semper adhinnit equo.