Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Profuit et tenui ventos movisse tabella,
- Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.
- Hos aditus Circusque novo praebebit amori,
- Sparsaque sollicito tristis harena foro.
- Illa saepe puer Veneris pugnavit harena,
- Et qui spectavit vulnera, vulnus habet.
- Dum loquitur tangitque manum poscitque libellum
- Et quaerit posito pignore, vincat uter,
- Saucius ingemuit telumque volatile sensit,
- Et pars spectati muneris ipse fuit.
- Quid, modo cum belli navalis imagine Caesar
- Persidas induxit Cecropiasque rates?
- Nempe ab utroque mari iuvenes, ab utroque puellae
- Venere, atque ingens orbis in Urbe fuit.
- Quis non invenit turba, quod amaret, in illa?
- Eheu, quam multos advena torsit amor!
- Ecce, parat Caesar domito quod defuit orbi
- Addere: nunc, oriens ultime, noster eris.
- Parthe, dabis poenas: Crassi gaudete sepulti,
- Signaque barbaricas non bene passa manus.