Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Nam timor unus erat, facies non una timoris:
- Pars laniat crines, pars sine mente sedet;
- Altera maesta silet, frustra vocat altera matrem:
- Haec queritur, stupet haec; haec manet, illa fugit;
- Ducuntur raptae, genialis praeda, puellae,
- Et potuit multas ipse decere timor.
- Siqua repugnarat nimium comitemque negabat,
- Sublatam cupido vir tulit ipse sinu,
- Atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?
- Quod matri pater est, hoc tibi' dixit 'ero.'
- Romule, militibus scisti dare commoda solus:
- Haec mihi si dederis commoda, miles ero.
- Scilicet ex illo sollemnia more theatra
- Nunc quoque formosis insidiosa manent.
- Nec te nobilium fugiat certamen equorum;
- Multa capax populi commoda Circus habet.
- Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris,
- Nec tibi per nutus accipienda nota est:
- Proximus a domina, nullo prohibente, sedeto,
- Iunge tuum lateri qua potes usque latus;