Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Illi procedit rerum mensura tuarum —
  2. Cede bonis; heres laudis amica tuae.
  3. O pudor! hirsuti costis exuta leonis
  4. Aspera texerunt vellera molle latus!
  5. Falleris et nescis — non sunt spolia illa leonis,
  6. Sed tua, tuque feri victor es, illa tui.
  7. Femina tela tulit Lernaeis atra venenis,
  8. Ferre gravem lana vix satis apta colum,
  9. Instruxitque manum clava domitrice ferarum,
  10. Vidit et in speculo coniugis arma mei!
  11. Haec tamen audieram; licuit non credere famae,
  12. Et venit ad sensus mollis ab aure dolor —
  13. Ante meos oculos adducitur advena paelex,
  14. Nec mihi, quae patior, dissimulare licet!
  15. Non sinis averti; mediam captiva per urbem
  16. Invitis oculis adspicienda venit.
  17. Nec venit incultis captarum more capillis,
  18. Fortunam vultu fassa decente suam;
  19. Ingreditur late lato spectabilis auro,
  20. Qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras.