Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quid puer Ascanius, quid di meruere Penates?
  2. Ignibus ereptos obruet unda deos?
  3. Sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas,
  4. Presserunt umeros sacra paterque tuos.
  5. Omnia mentiris, neque enim tua fallere lingua
  6. Incipit a nobis, primaque plector ego.
  7. Si quaeras, ubi sit formosi mater Iuli —
  8. Occidit a duro sola relicta viro!
  9. Haec mihi narraras — sat me monuere! merentem
  10. Ure; minor culpa poena futura mea est.
  11. Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent.
  12. Per mare, per terras septima iactat hiemps.
  13. Fluctibus eiectum tuta statione recepi
  14. Vixque bene audito nomine regna dedi.
  15. His tamen officiis utinam contenta fuissem,
  16. Et mihi concubitus fama sepulta foret!
  17. Illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum
  18. Caeruleus subitis conpulit imber aquis.
  19. Audieram vocem; nymphas ululasse putavi —
  20. Eumenides fati signa dedere mei!