Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quid tanti est ut tum 'merui! concedite!' dicas,
  2. Quaeque cadent, in te fulmina missa putes?
  3. Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque;
  4. Grande morae pretium tuta futura via est.
  5. Haec minus ut cures, puero parcatur Iulo!
  6. Te satis est titulum mortis habere meae.
  7. Quid puer Ascanius, quid di meruere Penates?
  8. Ignibus ereptos obruet unda deos?
  9. Sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas,
  10. Presserunt umeros sacra paterque tuos.
  11. Omnia mentiris, neque enim tua fallere lingua
  12. Incipit a nobis, primaque plector ego.
  13. Si quaeras, ubi sit formosi mater Iuli —
  14. Occidit a duro sola relicta viro!
  15. Haec mihi narraras — sat me monuere! merentem
  16. Ure; minor culpa poena futura mea est.
  17. Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent.
  18. Per mare, per terras septima iactat hiemps.