Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tu modo, per matrem fraternaque tela, sagittas,
  2. Perque fugae comites, Dardana sacra, deos —
  3. Sic superent, quoscumque tua de gente reportat
  4. Mars ferus, et damni sit modus ille tui,
  5. Ascaniusque suos feliciter inpleat annos,
  6. Et senis Anchisae molliter ossa cubent! —
  7. Parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam!
  8. Quod crimen dicis praeter amasse meum?
  9. Non ego sum Pthias magnisque oriunda Mycenis,
  10. Nec steterunt in te virque paterque meus.
  11. Si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar;
  12. Dum tua sit, Dido quidlibet esse feret.
  13. Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus;
  14. Temporibus certis dantque negantque viam.
  15. Cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis;
  16. Nunc levis eiectam continet alga ratem.
  17. Tempus ut observem, manda mihi; certius ibis,
  18. Nec te, si cupies, ipsa manere sinam.
  19. Et socii requiem poscunt, laniataque classis
  20. Postulat exiguas semirefecta moras;