Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. At ne nupta quidem taedaque accepta iugali —
  2. Cur, nisi ne caperes regna paterna nothus?
  3. Addidit et fratres ex me tibi, quos tamen omnis
  4. Non ego tollendi causa, sed ille fuit.
  5. O utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,
  6. In medio nisu viscera rupta forent!
  7. I nunc, sic meriti lectum reverere parentis —
  8. Quem fugit et factis abdicat ipse suis!
  9. Nec, quia privigno videar coitura noverca,
  10. Terruerint animos nomina vana tuos.
  11. Ista vetus pietas, aevo moritura futuro,
  12. Rustica Saturno regna tenente fuit.
  13. Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret,
  14. Et fas omne facit fratre marita soror.
  15. Illa coit firma generis iunctura catena,
  16. Inposuit nodos cui Venus ipsa suos.
  17. Nec labor est celare, licet peccemus, amorem.
  18. Cognato poterit nomine culpa tegi.
  19. Viderit amplexos aliquis, laudabimur ambo;
  20. Dicar privigno fida noverca meo.