Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Bellum erat; ille ferox positis secessit ab armis
  2. Et patriae rigida mente negavit opem.
  3. Sola virum coniunx flexit. felicior illa!
  4. At mea pro nullo pondere verba cadunt.
  5. Nec tamen indignor nec me pro coniuge gessi
  6. Saepius in domini serva vocata torum.
  7. Me quaedam, memini, dominam captiva vocabat.
  8. 'Servitio,' dixi, 'nominis addis onus.'
  9. Per tamen ossa viri subito male tecta sepulcro,
  10. Semper iudiciis ossa verenda meis;
  11. Perque trium fortes animas, mea numina, fratrum,
  12. Qui bene pro patria cum patriaque iacent;
  13. Perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una,
  14. Perque tuos enses, cognita tela meis —
  15. Nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum
  16. Iuro; fallentem deseruisse velis!
  17. Si tibi nunc dicam, fortissime: 'tu quoque iura
  18. Nulla tibi sine me gaudia capta!' neges.
  19. At Danai maerere putant — tibi plectra moventur,
  20. Te tenet in tepido mollis amica sinu!