Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille?
  2. Quo levis a nobis tam cito fugit amor?
  3. An miseros tristis fortuna tenaciter urget,
  4. Nec venit inceptis mollior hora malis?
  5. Diruta Marte tuo Lyrnesia moenia vidi —
  6. Et fueram patriae pars ego magna meae;
  7. Vidi consortes pariter generisque necisque
  8. Tres cecidisse, quibus, quae mihi, mater erat;
  9. Vidi, quantus erat, fusum tellure cruenta
  10. Pectora iactantem sanguinolenta virum.
  11. Tot tamen amissis te conpensavimus unum;
  12. Tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras.
  13. Tu mihi, iuratus per numina matris aquosae,
  14. Utile dicebas ipse fuisse capi —
  15. Scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellas
  16. Et mecum fugias quae tibi dantur opes!
  17. Quin etiam fama est, cum crastina fulserit Eos,
  18. Te dare nubiferis lintea velle Notis.
  19. Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures,
  20. Sanguinis atque animi pectus inane fuit.