Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Addita sunt illis auri bis quinque talenta,
  2. Bis sex adsueti vincere semper equi,
  3. Quodque supervacuum est, forma praestante puellae
  4. Lesbides, eversa corpora capta domo,
  5. Cumque tot his — sed non opus est tibi coniuge — coniunx
  6. Ex Agamemnoniis una puella tribus.
  7. Si tibi ab Atride pretio redimenda fuissem,
  8. Quae dare debueras, accipere illa negas!
  9. Qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille?
  10. Quo levis a nobis tam cito fugit amor?
  11. An miseros tristis fortuna tenaciter urget,
  12. Nec venit inceptis mollior hora malis?
  13. Diruta Marte tuo Lyrnesia moenia vidi —
  14. Et fueram patriae pars ego magna meae;
  15. Vidi consortes pariter generisque necisque
  16. Tres cecidisse, quibus, quae mihi, mater erat;
  17. Vidi, quantus erat, fusum tellure cruenta
  18. Pectora iactantem sanguinolenta virum.
  19. Tot tamen amissis te conpensavimus unum;
  20. Tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras.