Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Utque facis, coges. abiit corpusque colorque;
  2. Sustinet hoc animae spes tamen una tui.
  3. Qua si destituor, repetam fratresque virumque —
  4. Nec tibi magnificum femina iussa mori.
  5. Cur autem iubeas? stricto pete corpora ferro;
  6. Est mihi qui fosso pectore sanguis eat.
  7. Me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset,
  8. Ensis in Atridae pectus iturus erat!
  9. A, potius serves nostram, tua munera, vitam!
  10. Quod dederas hosti victor, amica rogo.
  11. Perdere quos melius possis, Neptunia praebent
  12. Pergama; materiam caedis ab hoste pete.
  13. Me modo, sive paras inpellere remige classem,
  14. Sive manes, domini iure venire iube!