Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Est aliquid collum solitis tetigisse lacertis,
- Praesentisque oculos admonuisse sui.
- Sis licet inmitis matrisque ferocior undis,
- Ut taceam, lacrimis conminuere meis.
- Nunc quoque — sic omnes Peleus pater inpleat annos,
- Sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis! —
- Respice sollicitam Briseida, fortis Achille,
- Nec miseram lenta ferreus ure mora!
- Aut, si versus amor tuus est in taedia nostri,
- Quam sine te cogis vivere, coge mori!
- Utque facis, coges. abiit corpusque colorque;
- Sustinet hoc animae spes tamen una tui.
- Qua si destituor, repetam fratresque virumque —
- Nec tibi magnificum femina iussa mori.
- Cur autem iubeas? stricto pete corpora ferro;
- Est mihi qui fosso pectore sanguis eat.
- Me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset,
- Ensis in Atridae pectus iturus erat!
- A, potius serves nostram, tua munera, vitam!
- Quod dederas hosti victor, amica rogo.