Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ignoras tua iura; voca! cur arguor absens?
  2. Iamdudum dominae more venire iube.
  3. Ipsa meos scindas licet imperiosa capillos,
  4. Oraque sint digitis livida nostra tuis.
  5. Omnia perpetiar; tantum fortasse timebo,
  6. Corpore laedatur ne manus ista meo.
  7. Sed neque conpedibus nec me conpesce catenis —
  8. Servabor firmo vinctus amore tui!
  9. Cum bene se quantumque voles satiaverit ira,
  10. Ipsa tibi dices: 'quam patienter amat!'
  11. Ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferri:
  12. 'Tam bene qui servit, serviat iste mihi!'
  13. Nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sit
  14. Optima, non ullo causa tuente perit.
  15. Hoc quoque — quantumvis sit scriptum iniuria nostrum,
  16. Quod de me solo, nempe, queraris, habes.
  17. Non meruit falli mecum quoque Delia; si non
  18. Vis mihi promissum reddere, redde deae.
  19. Adfuit et vidit, cum tu decepta rubebas,
  20. Et vocem memori condidit aure tuam.