Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Di faciant, possim plures inponere nodos,
  2. Ut tua sit nulla libera parte fides!
  3. Mille doli restant — clivo sudamus in imo;
  4. Ardor inexpertum nil sinet esse meus.
  5. Sit dubium, possisne capi; captabere certe.
  6. Exitus in dis est, sed capiere tamen.
  7. Ut partem effugias, non omnia retia falles,
  8. Quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor.
  9. Si non proficient artes, veniemus ad arma,
  10. Inque tui cupido rapta ferere sinu.
  11. Non sum, qui soleam Paridis reprehendere factum,
  12. Nec quemquam, qui vir, posset ut esse, fuit.
  13. Nos quoque — sed taceo! mors huius poena rapinae
  14. Ut sit, erit, quam te non habuisse, minor.
  15. Aut esses formosa minus, peterere modeste;
  16. Audaces facie cogimur esse tua.
  17. Tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt
  18. Sidera, qui flammae causa fuere meae;
  19. Hoc faciunt flavi crines et eburnea cervix,
  20. Quaeque, precor, veniant in mea colla manus,