Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ordine fac referas ut sis mihi cognita primum
  2. Sacra pharetratae dum facit ipsa deae;
  3. Ut te conspecta subito, si forte notasti,
  4. Restiterim fixis in tua membra genis;
  5. Et, te dum nimium miror, nota certa furoris,
  6. Deciderint umero pallia lapsa meo;
  7. Postmodo nescio qua venisse volubile malum,
  8. Verba ferens doctis insidiosa notis,
  9. Quod quia sit lectum sancta praesente Diana,
  10. Esse tuam vinctam numine teste fidem
  11. Ne tamen ignoret, scripti sententia quae sit,
  12. Lecta tibi quondam nunc quoque verba refer.
  13. 'Nube, precor,' dicet, 'cui te bona numina iungunt;
  14. Quem fore iurasti, sit gener ille mihi.
  15. Quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Dianae!'
  16. Talis erit mater, si modo mater erit.
  17. Sed tamen ut quaerat quis sim qualisque, videto.
  18. Inveniet vobis consuluisse deam.
  19. Insula, Coryciis quondam celeberrima nymphis,
  20. Cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari.