Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ire libet medias ipsi mihi saepe per undas,
  2. Sed solet hoc maribus tutius esse fretum.
  3. Nam cur hac vectis Phrixo Phrixique sorore
  4. Sola dedit vastis femina nomen aquis?
  5. Forsitan ad reditum metuas ne tempora desint,
  6. Aut gemini nequeas ferre laboris onus.
  7. At nos diversi medium coeamus in aequor
  8. Obviaque in summis oscula demus aquis,
  9. Atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes;
  10. Exiguum, sed plus quam nihil illud erit!