Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec tamen effecit, quamvis retinebat euntem,
  2. Ne fieret prima pes tuus udus aqua.
  3. Excipis amplexu feliciaque oscula iungis —
  4. Oscula, di magni, trans mare digna peti! —
  5. Eque tuis demptos umeris mihi tradis amictus,
  6. Et madidam siccas aequoris imbre comam.
  7. Cetera nox et nos et turris conscia novit,
  8. Quodque mihi lumen per vada monstrat iter.
  9. Non magis illius numerari gaudia noctis
  10. Hellespontiaci quam maris alga potest;
  11. Quo brevius spatium nobis ad furta dabatur,
  12. Hoc magis est cautum, ne foret illud iners.
  13. Iamque fugatura Tithoni coniuge noctem
  14. Praevius Aurorae Lucifer ortus erat;
  15. Oscula congerimus properata sine ordine raptim
  16. Et querimur parvas noctibus esse moras.
  17. Atque ita cunctatus monitu nutricis amaro
  18. Frigida deserta litora turre peto.
  19. Digredimur flentes, repetoque ego virginis aequor
  20. Respiciens dominam, dum licet, usque meam.