Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. In me, si nescis, Borea, non aequora, saevis!
  2. Quid faceres, esset ni tibi notus amor?
  3. Tam gelidus quod sis, num te tamen, inprobe, quondam
  4. Ignibus Actaeis incaluisse negas?
  5. Gaudia rapturo siquis tibi claudere vellet
  6. Aerios aditus, quo paterere modo?
  7. Parce, precor, facilemque move moderatius auram —
  8. Imperet Hippotades sic tibi triste nihil!
  9. Vana peto; precibusque meis obmurmurat ipse
  10. Quasque quatit, nulla parte coercet aquas.
  11. Nunc daret audaces utinam mihi Daedalus alas —
  12. Icarium quamvis hinc prope litus abest!
  13. Quidquid erit, patiar, liceat modo corpus in auras
  14. Tollere, quod dubia saepe pependit aqua.
  15. Interea, dum cuncta negant ventique fretumque,
  16. Mente agito furti tempora prima mei.
  17. Nox erat incipiens — namque est meminisse voluptas —
  18. Cum foribus patriis egrediebar amans.
  19. Nec mora, deposito pariter cum veste timore
  20. Iactabam liquido bracchia lenta mari.