Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ter mihi deposita est in sicca vestis harena;
  2. Ter grave temptavi carpere nudus iter —
  3. Obstitit inceptis tumidum iuvenalibus aequor,
  4. Mersit et adversis ora natantis aquis.
  5. At tu, de rapidis inmansuetissime ventis,
  6. Quid mecum certa proelia mente geris?
  7. In me, si nescis, Borea, non aequora, saevis!
  8. Quid faceres, esset ni tibi notus amor?
  9. Tam gelidus quod sis, num te tamen, inprobe, quondam
  10. Ignibus Actaeis incaluisse negas?
  11. Gaudia rapturo siquis tibi claudere vellet
  12. Aerios aditus, quo paterere modo?
  13. Parce, precor, facilemque move moderatius auram —
  14. Imperet Hippotades sic tibi triste nihil!
  15. Vana peto; precibusque meis obmurmurat ipse
  16. Quasque quatit, nulla parte coercet aquas.
  17. Nunc daret audaces utinam mihi Daedalus alas —
  18. Icarium quamvis hinc prope litus abest!
  19. Quidquid erit, patiar, liceat modo corpus in auras
  20. Tollere, quod dubia saepe pependit aqua.