Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Fax quoque me terret, quam se peperisse cruentam
  2. Ante diem partus est tua visa parens;
  3. Et vatum timeo monitus, quos igne Pelasgo
  4. Ilion arsurum praemonuisse ferunt.
  5. Utque favet Cytherea tibi, quia vicit habetque
  6. Parta per arbitrium bina tropaea tuum,
  7. Sic illas vereor, quae, si tua gloria vera est,
  8. Iudice te causam non tenuere duae;