Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Regna Iovis coniunx, virtutem filia iactat;
  2. Ipse potens dubito fortis an esse velim.
  3. Dulce Venus risit; 'nec te, Pari, munera tangant
  4. Utraque suspensi plena timoris!' ait;
  5. 'Nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia Ledae
  6. Ibit in amplexus pulchrior illa tuos!'
  7. Dixit, et ex aequo donis formaque probatis
  8. Victorem caelo rettulit illa pedem.
  9. Interea — credo versis ad prospera fatis —
  10. Regius adgnoscor per rata signa puer.
  11. Laeta domus nato post tempora longa recepto est,
  12. Addit et ad festos hunc quoque Troia diem.
  13. Utque ego te cupio, sic me cupiere puellae;
  14. Multarum votum sola tenere potes!
  15. Nec tantum regum natae petiere ducumque,
  16. Sed nymphis etiam curaque amorque fui.
  17. Quam super Oenones faciem mirarer? in orbe
  18. Nec Priamo est a te dignior ulla nurus.
  19. Sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam
  20. Coniugii spes est, Tyndari, facta tui.