Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam,
  2. Et sub ea versus unus et alter erunt:
  3. Grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho:
  4. Convenit illa mihi, convenit illa tibi.
  5. Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras,
  6. Cum profugum possis ipse referre pedem?
  7. Tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda;
  8. Et forma et meritis tu mihi Phoebus eris.
  9. An potes, o scopulis undaque ferocior omni,
  10. Si moriar, titulum mortis habere meae?
  11. Ah quanto melius iungi mea pectora tecum
  12. Quam poterant saxis praecipitanda dari!
  13. Haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas,
  14. Visaque sunt totiens ingeniosa tibi.
  15. Nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat,
  16. Ingeniumque meis substitit omne malis.
  17. Non mihi respondent veteres in carmina vires;
  18. Plectra dolore iacent muta, dolore lyra.
  19. Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles,
  20. Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra,