Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Oscula plura viro mandataque plura dedissem;
  2. Et sunt quae volui dicere multa tibi.
  3. Raptus es hinc praeceps, et qui tua vela vocaret,
  4. Quem cuperent nautae, non ego, ventus erat;
  5. Ventus erat nautis aptus, non aptus amanti.
  6. Solvor ab amplexu, Protesilae, tuo,
  7. Linguaque mandantis verba inperfecta reliquit;
  8. Vix illud potui dicere triste 'vale!'
  9. Incubuit Boreas abreptaque vela tetendit,
  10. Iamque meus longe Protesilaus erat.
  11. Dum potui spectare virum, spectare iuvabat,
  12. Sumque tuos oculos usque secuta meis;
  13. Ut te non poteram, poteram tua vela videre,
  14. Vela diu vultus detinuere meos.
  15. At postquam nec te nec vela fugacia vidi,
  16. Et quod spectarem nil nisi pontus erat,
  17. Lux quoque tecum abiit, tenebrisque exanguis obortis
  18. Succiduo dicor procubuisse genu.
  19. Vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus,
  20. Vix mater gelida maesta refecit aqua;