Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ante oculos taurique meos segetesque nefandae,
  2. Ante meos oculos pervigil anguis erat.
  3. Hinc amor, hinc timor est; ipsum timor auget amorem.
  4. Mane erat, et thalamo cara recepta soror
  5. Disiectamque comas adversaque in ora iacentem
  6. Invenit, et lacrimis omnia plena meis.
  7. Orat opem Minyis. alter petit, impetrat alter:
  8. Aesonio iuveni quod rogat illa, damus.
  9. Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum;
  10. Vix illuc radiis solis adire licet.
  11. Sunt in eo — fuerant certe — delubra Dianae;
  12. Aurea barbarica stat dea facta manu.
  13. Noscis? an exciderunt mecum loca? venimus illuc.
  14. Orsus es infido sic prior ore loqui:
  15. 'Ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis
  16. Tradidit, inque tua est vitaque morsque manu.
  17. Perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas;
  18. Sed tibi servatus gloria maior ero.
  19. Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen,
  20. Per genus, et numen cuncta videntis avi,