Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Si potuit meruisse necem, meruisse putetur —
  2. A, miser admisso plectitur ille meo!
  3. Nate, dolor matris, rabidarum praeda ferarum,
  4. Ei mihi! natali dilacerate tuo;
  5. Nate, parum fausti miserabile pignus amoris —
  6. Haec tibi prima dies, haec tibi summa fuit.
  7. Non mihi te licuit lacrimis perfundere iustis,
  8. In tua non tonsas ferre sepulcra comas;
  9. Non super incubui, non oscula frigida carpsi.
  10. Diripiunt avidae viscera nostra ferae.
  11. Ipsa quoque infantis cum vulnere prosequar umbras
  12. Nec mater fuero dicta nec orba diu.
  13. Tu tamen, o frustra miserae sperate sorori,
  14. Sparsa, precor, nati collige membra tui,
  15. Et refer ad matrem socioque inpone sepulcro,
  16. Urnaque nos habeat quamlibet arta duos!
  17. Vive memor nostri, lacrimasque in vulnera funde,
  18. Neve reformida corpus amantis amans.
  19. Tu, rogo, dilectae nimium mandata sororis
  20. Perfice; mandatis obsequar ipsa patris!