Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Crudeles somni, quid me tenuistis inertem?
  2. Aut semel aeterna nocte premenda fui.
  3. Vos quoque crudeles, venti, nimiumque parati
  4. Flaminaque in lacrimas officiosa meas.
  5. Dextera crudelis, quae me fratremque necavit,
  6. Et data poscenti, nomen inane, fides!
  7. In me iurarunt somnus ventusque fidesque;
  8. Prodita sum causis una puella tribus!
  9. Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo,
  10. Nec, mea qui digitis lumina condat, erit?
  11. Spiritus infelix peregrinas ibit in auras,
  12. Nec positos artus unguet amica manus?
  13. Ossa superstabunt volucres inhumata marinae?
  14. Haec sunt officiis digna sepulcra meis?
  15. Ibis Cecropios portus patriaque receptus,
  16. Cum steteris turbae celsus in ore tuae
  17. Et bene narraris letum taurique virique
  18. Sectaque per dubias saxea tecta vias,
  19. Me quoque narrato sola tellure relictam!
  20. Non ego sum titulis subripienda tuis.