Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Scirem ubi pugnares, et tantum bella timerem,
  2. Et mea cum multis iuncta querela foret.
  3. Quid timeam, ignoro — timeo tamen omnia demens,
  4. Et patet in curas area lata meas.
  5. Quaecumque aequor habet, quaecumque pericula tellus,
  6. Tam longae causas suspicor esse morae.
  7. Haec ego dum stulte metuo, quae vestra libido est,
  8. Esse peregrino captus amore potes.
  9. Forsitan et narres, quam sit tibi rustica coniunx,
  10. Quae tantum lanas non sinat esse rudes.
  11. Fallar, et hoc crimen tenues vanescat in auras,
  12. Neve, revertendi liber, abesse velis!
  13. Me pater Icarius viduo discedere lecto
  14. Cogit et immensas increpat usque moras.
  15. Increpet usque licet — tua sum, tua dicar oportet;
  16. Penelope coniunx semper Ulixis ero.