Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ausus es — o nimium nimiumque oblite tuorum! —
  2. Thracia nocturno tangere castra dolo
  3. Totque simul mactare viros, adiutus ab uno!
  4. At bene cautus eras et memor ante mei!
  5. Usque metu micuere sinus, dum victor amicum
  6. Dictus es Ismariis isse per agmen equis.
  7. Sed mihi quid prodest vestris disiecta lacertis
  8. Ilios et, murus quod fuit, esse solum,
  9. Si maneo, qualis Troia durante manebam,
  10. Virque mihi dempto fine carendus abest?
  11. Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant,
  12. Incola captivo quae bove victor arat.
  13. Iam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falce
  14. Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus;
  15. Semisepulta virum curvis feriuntur aratris
  16. Ossa, ruinosas occulit herba domos.
  17. Victor abes, nec scire mihi, quae causa morandi,
  18. Aut in quo lateas ferreus orbe, licet!
  19. Quisquis ad haec vertit peregrinam litora puppim,
  20. Ille mihi de te multa rogatus abit,