Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos
  2. Mater et in cineres ultima dona tulit;
  3. Hinc soror in partem misera cum matre doloris
  4. Venit inornatas dilaniata comas,
  5. Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
  6. Oscula nec solos destituere rogos.
  7. Delia discedens 'felicius' inquit 'amata
  8. Sum tibi; vixisti, dum tuus ignis eram.'
  9. Cui Nemesis 'quid' ait 'tibi sunt mea damna dolori?
  10. Me tenuit moriens deficiente manu.'
  11. Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra
  12. Restat, in Elysia valle Tibullus erit.
  13. Obvius huic venias hedera iuvenalia cinctus
  14. Tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo;
  15. Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,
  16. Sanguinis atque animae prodige Galle tuae.
  17. His comes umbra tua est; siqua est modo corporis umbra,
  18. Auxisti numeros, culte Tibulle, pios.
  19. Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna,
  20. Et sit humus cineri non onerosa tuo!