Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,
  2. Sed trepidas acies et fera castra sequi
  3. Proque bono versu primum deducite pilum!
  4. Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.
  5. Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,
  6. Corruptae pretium virginis ipse fuit.