Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Amnis harundinibus limosas obsite ripas,
  2. Ad dominam propero — siste parumper aquas!
  3. Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu
  4. Concava traiecto cumba rudente vehat.
  5. Parvus eras, memini, nec te transire refugi,
  6. Summaque vix talos contigit unda meos.
  7. Nunc ruis adposito nivibus de monte solutis
  8. Et turpi crassas gurgite volvis aquas.
  9. Quid properasse iuvat, quid parca dedisse quieti
  10. Tempora, quid nocti conseruisse diem,
  11. Si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis
  12. Ulterior nostro ripa premenda pedi?
  13. Nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros,
  14. Terribili densum cum tulit angue caput,
  15. Nunc opto currum, de quo Cerealia primum
  16. Semina venerunt in rude missa solum.
  17. Prodigiosa loquor veterum mendacia vatum;
  18. Nec tulit haec umquam nec feret ulla dies.
  19. Tu potius, ripis effuse capacibus amnis —
  20. Sic aeternus eas — labere fine tuo!