Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum —
  2. Fronde sub arborea sed tamen aestus erat —
  3. Ecce! petens variis inmixtas floribus herbas
  4. Constitit ante oculos candida vacca meos,
  5. Candidior nivibus, tunc cum cecidere recentes,
  6. In liquidas nondum quas mora vertit aquas;
  7. Candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet
  8. Et modo siccatam, lacte, reliquit ovem.
  9. Taurus erat comes huic, feliciter ille maritus,
  10. Cumque sua teneram coniuge pressit humum.
  11. Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas
  12. Atque iterum pasto pascitur ante cibo,
  13. Visus erat, somno vires adimente ferendi,
  14. Cornigerum terra deposuisse caput.
  15. Huc levibus cornix pinnis delapsa per auras
  16. Venit et in viridi garrula sedit humo,
  17. Terque bovis niveae petulanti pectora rostro
  18. Fodit et albentis abstulit ore iubas.
  19. Illa locum taurumque diu cunctata relinquit —
  20. Sed niger in vaccae pectore livor erat;